Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber II. Triumphi, TRIUMPHUS VIII. BACULUS BENAIAE. CAEDES provocatoris Aegyptii.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.4.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
AEmulus Isaidae factorum laude Benaias,
Magnanimos inter clarus honore viros.
Chretiadum rexit qui, Plethiadumque cohortes,
Hostilesque aliquot sustulit ense duces.
Qui rabidum rictus suffocat hiante leonem,
Se mittens alta tecta per antra nive.
Illum autem ut validis Aegyptius evocat armis,
Non tulit audacis verba superba viri:
Qui tamen indutis non solum pulchrior armis,
Verum etiam immani corpore maior erat.
Fert baculum Ebraeus, miles Memphiticus hastam:
Viribus iste suis fisus, at ille Dei.
Hic latratori corpus vovet hostis Anubi,
Ille Deo caeli parta trophaea refert.
Ioiades coepto per praelia prima duello,
O Deus iste cadat victima caesus, ait.
Irruit, et magnis extorta viribus hasta,
Telis Niliacum comprimit ipse suis.
Membra dat alitibus: Solymis deponit in aris
Exuvias, summo vota trophaea Deo.
Ipse Deus fortes Heroes excitat omni
Tempore, quos verae laudis amore movet.
Et quibus ardentes in spirat numine mentes,
Urbibus auxilium ferre, levamen agris.
Exstinguant homines merita qui morte feroces,
Conficiantque truces, noxia monstra, seras.
Qui pugnent contra Babylonis tela proteruae,
Quae populi semper pestis acerba Dei est.
Quid Pelusiaca te miles harundine iactas#
Ante oculos gentis num tibi damna tuae#
Naufragii oblitus rege es Pharaone vetusti#
Dirus Erythraeo cum perit ille mari.
Haec eadem gens est, cuius nunc voce lacessis
Praestantem bello consilioque ducem.
Inuadis tellurem armis, clamoribus astra,
Ipse tua sed mox impietate cades.
Ecce latus propria tibi transfodietur ab hasta,
Ferre nequit sanctus corda superba Deus.
Temporibus cunctis poena morietur eadem,
Qui tua plena mali facta secutus erit.