# Poemata sacra 2.5.3.2.51-96

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber III. Triumphi, TRIUMPHUS III. HARPA DOEGI, CUI DEsperans incubuit., lines 2.5.3.2.51-2.5.3.2.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.5.3.2.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.5.3.2.51

Infanti tenero non parcit, pectora matrum
Transigit, et crescens viscere mactat onus.
Exsultans damno miserorum, praemia regis
Accipit, et dextrae facta nefanda refert.
Dumque Philistaeo paulo post vincitur hocte,
Saulus, et effugii non videt esse locum,
Desperans proprio transverberat ilia ferro:
Cuius (turpe) latro cinxerat iste latus.
Quaque sacerdotes prostraverat impius harpa,
Hoc cadit, et semi tartara vivus adit.
O miseros, quoscunque iuvat vel fallere fraude,
Vel male compositis caedibus esse reos.
Affixus templis mendax, et postibus haerens,
Procumbit superum cernuus ante pedes,
Nec tamen esse Deum novit: nam plurima turba
Quod facit, assueto nescia more facit.
Decipit illa bonos etiam, quos munere, quosque
Obsequio faciles conciliare potest.
Mens levis interea molitur prava, nec ullum
Impia qui videat, cogitat esse Deum.
Munere placari tantum, non pectore credit,
Et meritis caeli gaudia fingit emi.
Instar et aequoreae turget vanissima bullae,
Inque Dei positam se putat esse sinu.
Contemnit vesana omnes, et iudicat omnes:
Quosque scit aduersos, tollere caede parat.
Scilicet est mendax, est omnis hypocrita saevus,
Ut solet in gelidis montibus esse leo.
Cui si praeterea contingat magna potestas,
Hircanae rabiem vicerit ille ferae,
Nec diuturna tamen talis solet esse tyranni
Gloria, nec longos conspicit ipse dies.
Nam tormenta malae sentit crudelia mentis,
Inque nocens metuit tela trisulca caput.
Taeda velut densam consumit pinea siluam,
Sic eius dirus pectora rodit amor.
Illi nulla ferunt congesti gaudia nummi,
Non domus externa structa superba trabe.
Non animum citharae capiunt, non Biblina curas
Vina levant, odium carmina nidla fugant.
Tristis adit thalamos, agitat conuivia tristis,
Semper et attonito pectore verba facit.
Donec cum tota rapiatur gente suorum,
Et dextra pereat caesus ab ipse sua.
Sulfureumque suos videat detrusus ad amnem,
Vivere perpetuo, perpetuoque mori.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
