# Poemata sacra 2.5.6.2.97-112

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber III. Triumphi, TRIUMPHUS VI. GABALUS AMANI MACEdonis, in quem est ipse suffixus., lines 2.5.6.2.97-2.5.6.2.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.5.6.2.97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.5.6.2.97

Blanditias Eurus, mendacia colligit Auster,
Inuidiam Zephyros, tu Boreaque dolos.
Aeolus hos aliquis ventos plerunque gubernat,
Atque sua dominum sub ditione tenet.
Credita cui fuerit moderandi magna potestas,
Officium faciat cum pietate suum.
Obseruet Regem vero studiosus honore,
Nec bona communi praeferat ulla bono.
Non aliis obsit, nec se nimis efferat: et quos
Ingenuae novit simpli citatis, amet.
Inuideatque datum non cuiquam toruus honorem,
Nec paret insidias, perniciemue struat.
Nectere quod si quis fraudem tentabit iniquam,
Artibus interimet seque suosque malis:
Inque scrobes aliis multo molimine fossas,
Prospera promittet cum sibi cuncta, ruet.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
