Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber III. Triumphi, TRIUMPHUS VII. CAMINUS IGNEUS, CUIUS flammis Assyrii abrepti sunt., lines 2.5.7.2.97-2.5.7.2.108
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.5.7.2.97-108
Unproofread scanNot analysed yet
Nondum factus homo, se Christus imagine nostra
Monstrat, et horrificum supprimit ipse focum,
Mitigat et sociis flammas, inque agmina trudit
Impia, et auctorum perdit in igne genus.
Spes eadem nobis qui Christo fidimus, eius
Praesidio nunquam turba relicta sumus.
Praesto ipse est miseris, alieno in corpore sentit
Vulnera, et avertit fortibus omne malum:
Gratae illi resonent mentes, stent fixa trophaeis
Nomina, senserunt quae miserantis opem.
Dum caelum durat, voluunt dum sidera cursum,
Victori canitur gloria magna Deo.