Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber III. Triumphi, TRIUMPHUS VIII. SPELAEUM LEONUM, IN quod coniciuntur cum suis familiis Medi, lines 2.5.8.2.1-2.5.8.2.46
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.5.8.2.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
PAx erat, et toto felix concordia regno,
Dario Medum rege tenente solum,
Huic pater Astyages, et frater Cyrus, Eois
Imperium propter nomina clara locis.
Ipse senex annis quaerens solatia tardis,
Ebraeum grandi tollit honore virum:
Sic satrapas omnes cuius sapientia vicit,
Luna velut radiis astra minora suis.
Illius ergo humeris curas imponere regni
Destinat, atque uni tradere summa viro
Quidquid agebat enim, cessit feliciter uni,
Praesentem viso semper habere Deum.
Nec populi quemquam post regem gratia maior
Illo exsalt abat tempore, maior bonos.
Inuida turba ducum sed mente invidit acerba,
Quis odio virtus esse aliena solet.
Cum primo clarus sol effulgebat Eoo,
Ad Solymi versus templa sacrata soli,
Insertis Daniel fundebat vota fenestris,
Aeterno dicens carmina lecta Deo:
Tum faciebat idem, famulis ad sueta vocatis
Munera iam medium sole vehente diem.
Id repetebat opus, eum sera crepuscula lucem
Dividerent, aut iam membra levanda forent.
Sit tibi sancte Deus dispersa Ecclesia curae,
Quam scio, quod patrio pectore mitis ames:
Imperio praebe speratae tempora pacis,
Inque manua nostri pectora Regis habe.
Tempore quoquo tua tibi pro bonitate placebit,
De populi collo vincula deme tui.
Non ignota malis pietas veneranda: sed istum
Perdere mens illis omnibus una virum.
Non ullum merito poterant intendere crimen,
Nec sanctum minima labe notare virum.
Regem adeunt, precibusque rogant, ut munere monstret,
Quod sit inexhaustis Medica gaza bonis.
Totius populi sibi demereatur amorem,
Aggestasque diu non male condat opes.
Edictumque suo signatum nomine uulget,
Inque aulae mandet postibus ipse legi.
Non ea displicuit tumido sententia Medo:
Affixo, fieri quid velit, aere notat.
Ter decies donec sol circumduxerit orbem,
Nemo petat quidquam, me nisi dante petat,
Nemo petet frustra: nec enim clementia Regis
Clausa inopi, nec erunt pectora clausa reo.