Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber III. Triumphi, TRIUMPHUS VIII. SPELAEUM LEONUM, IN quod coniciuntur cum suis familiis Medi, lines 2.5.8.2.95-2.5.8.2.126
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.5.8.2.95-126
Unproofread scanNot analysed yet
Ut miser est, dura qui vincula carcere gestat,
Cui numella manus alligat, arca pedes:
Sic rex ille, sua qui non ipse imperat aula,
Sed nutu causas inferioris agit.
Qui dum non proprio uult cernere lumine, caecus
Fallitur, et seruis sceptra dat ipse suis.
Dumque aliis manibus commissa negocia tractat,
Ius aliis dextrae porrigit omne suae.
Causidici, morum leges: dum dictitat ore,
Spernitur a populo purpura muta levi.
Non punire valet pravos, seruare fideles,
Regia pro placito munera ferre nequit.
Saepe suis supplex, et nil tamen efficit, esse
Cogitur: ut modo rex pro Daniele bonus.
At caeleste cui tales dat numen honores,
Ut sedeat dominum maximus ante suum:
Obseruet regem, metuatque ante omnia numen,
Det sua iura homini, det sua iura Deo.
Deve alii noceat, neu quemquam crimine laedat,
Neu damnis studeat crescere, neve dolo.
Nulli impune, pium factis laesisse, vel ore,
In quem defigit lumina cara Deus.
Ille feros inter servat Daniela leones,
Iosephum sicco protegit inque lacu.
Terribilis sequitur manifestos poena nocentes:
Impius inque scrobem, quam fodit, ipse cadit.
Nec tantum sese perdit, sed saepe suorum
Funera cum gemitu, cumque dolore videt.
Illa diu cladis signum tenuisse feruntur.
Quae fuerant regis saxa notata manu.
Turba Deo pugnans, rabie consumpta ferarum,
Visceribus vivis digna sepulchra tenet.