Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, Amorum filii Dei Liber unus., ELEG. II., lines 2.6.2.185-2.6.2.194
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.6.2.185-194
Unproofread scanNot analysed yet
Nostra quidem innumeris vita est dignissima poenis:
Sed tu parce tuo, victus amore, gregi.
Instaura amissae felicia tempora pacis,
Excute de dextris arma nefanda feris:
Ut novus auspiciis optatis floreat annus,
Finem habeat quidquid triste malumque fuit.
Agmina cum coetu puerili cetera serva,
Quae regni mandas esse ministra tui:
Spargere solemnes possimus saepe per aras
Hymnorum flores, thura adolere precum.