# Poemata sacra 2.6.2.185-194

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, Amorum filii Dei Liber unus., ELEG. II., lines 2.6.2.185-2.6.2.194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.6.2.185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.6.2.185

Nostra quidem innumeris vita est dignissima poenis:
Sed tu parce tuo, victus amore, gregi.
Instaura amissae felicia tempora pacis,
Excute de dextris arma nefanda feris:
Ut novus auspiciis optatis floreat annus,
Finem habeat quidquid triste malumque fuit.
Agmina cum coetu puerili cetera serva,
Quae regni mandas esse ministra tui:
Spargere solemnes possimus saepe per aras
Hymnorum flores, thura adolere precum.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
