Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS PIEtatis puerilis Liber primus., Meditatio.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.7.4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec labente die meditor, redeunte revoluo,
Et nil in prompto lingua habet ore magis:
Da Pater omne meo cedat de pectore frigus,
Raptus inardescam totus amore tui.
Idolisque negem cultum, et quaecunque decoram
Alterius speciem religionis habent.
Et tu Christe simul fragilem sic dirige mentem,
Ad meritum ut discat cuncta referre tuum.
Sint odio, seu quis fictis operatur in aris,
Seu manifesta tuae quis movet arma cruci.
Spiritus alme etiam, ne forsitan inscius error
In mala praecipitem perniciosa trahat,
Me rege, et igne tuo calefactas ure medullas,
Deficiat ne quo tempore lapsa fides.
Ipsa fides vere est regni caelestis imago,
Quae se propitium novit habere Deum:
Et non visibilem tamen aspicit, atque potentem
Intrepidae recto lumine mentis adit.
Has accende faces, hoc lumen cordibus auge,
Exstingui et nulla clade premente sine.
Ut quae certa fides animo iam praecipit, illa
Sentiat eventu non caruisse suo.