Latin
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS PIEtatis puerilis Liber primus., MEDITATIO., lines 2.7.6.8.2-2.7.6.15.1
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.7.6.8.2-2.7.6.15.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ore quidem multi me dilexere, sed illis
Pectora mentiti plena fuere doli.
Percipitis patriae totiens largissima dextrae.
Dona, sed ingratis tantaque totque fero.
Regia magnifico struitis convivia luxu:
Sed pauper pellat, non habet, unde famem.
Panem nostrum coditianum da nobis hodie.
SPeratum, licet indignis, ne detrahe panem,
In prinisque sacro pectora pasce cibo.
Non tantum fragilis sustentat corpora panis:
Ille salutaris prodit ab ore tuo.
Tu'ne suas brutis dones animantibus escas,
Flentibus hunc natis et pater alme neges#
Mathaei VII.
Non decet ante sues pretiosas spargere gemmas,
Natorumque canes non decet esse cibum.
Ille mihi natus, qui me veneratur, amatque,
Et facit imperii debita iussa mei.
Quantum anni vestri, tantum quoque crimina crescunt
Degeneres animos vita scelesta probat.
Et remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus omni debenti nobis.
AH Pater, infirmae ne spectes crimina vitae,
Est meritis impar gratia nostra tuis.
Sic veniam indulge, culpaeque ignosce professae:
Ut placida atque aliis turba benigna sumus.
Indigne indignis pietas tua prompta, fatemur:
Promissum verax sed tamen omne tuum.
1 Petri 2.
Ergo semel poenas ignovi criminis omnes,
Ergo semel dextrae est ira repressa mea#
Sponte secuti hostes et castra inimica, peristis:
Quid labat in dubio pectore ficta fides#
Immundus veluti canis, aut assueta luto sus,
Redditis obscoenis corpora criminibus.
Et ne nos inducas in tentationem.
AFflicta innumeris trahimus vix corp ora morbis,
Innumeris tabent perdita corda malis.
Depositis adhibe medicamina mitia rebus,
Atque salutiferam porrige mi is opem.
In praeceps ne nos mundus trahat, aut caro, neve
Conficiat telis daemonis ira suis.
Psalmo X.
Iustus do iustis sua praemia, do sua pravis:
Iudicii perstant omnia iura mei.
Vos quasuis tanto pro crimine pendere poenas
Iustum est, et meriti vincla subire iugi.
Multa parum gratas acuit tentatio mentes,
Ut segnem his flammis suscitet ista fidem.
Sed libera nos a malo.