Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS PIEtatis puerilis Liber primus., TESTAMENTI CORPOris et sanguinis Christi institutio.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.7.8
Unproofread scanNot analysed yet
ULtima discipulis praebens convivia Christus,
Vespere in hostiles quo datus ipse ma nus:
Partitur fractum per corpora singula panem,
Verbaque discipulis fatur amica suis:
Accipite, atque alacres porrectum sumite panem:
Credite, pane sub hoc corpus et esse meum:
Quod pro peccatis frangetur victima vestris,
Tollet et admissi criminis omne nefas.
Hoc cum sumpseritis, mea tunc benefacta referre,
Et durae mortis vos meminisse decet.
Distribuens patera mensis quoque vina remotis,
Et peragens grates, sic memoransque dedit:
Haurite haec omnes (hauserunt scilicet omnes)
Est vinclum sanguis foederis iste novi.
Pro multis meus hic sanguis fundetur, et aegra
Eluet immundi pectora quidquid habent.
Hunc cum sumpseritis, mea tunc benefacta referre,
Et durae mortis vos meminisse decet.
Hunc quoties panem, quoties haec pocula digne
Accipietis, erit certa parata salus.
Accipite, et passi praeconia tollite Christi,
In terras iudex dum rediturus erit.