# Poemata sacra 2.8.0

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PIEtatis puerilis Liber Secundus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.8.0
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.8.0

GEORGIUS FABRICIUS CHEMNICENSIS D. IOHANni Tetlbachio, Verbi Dei ministro, compatri suo. IMAGO quaedam caelestis et aeternae consuetudinis sunt, coetus scholastici: in quibus videlicet doctrina verae pietatis et honestae vitae, cum artibus liberalibus propagatur. Etsi auten captus et acies hominis multo obtusior sit, quam ut sanctissimae illius societatis fructum, et melioris vitae praemia amplissima intelligat, aut consideret: mens tamen ipsa certa est, tuturum aliquando, cum in ter animos illos felices et beatos, tum eos homines qui in terris versati, sancte et inculpare Deum coluerunt, coniunctum domicilium, et dulcissimam omnium bonorum caelestium communionen. Doctrina enim salutis in hac vita mediocriter inchoata, et in scholasticis conuentibus tradita et percepta: tum demum illustrabitur et perficietur, cum in illud augustissimum concilium recepti, in fontem sapientiae Deum intuebimur, mutuaque et perenni cum amnibus Dei electis familiaritate perfruemur. Est quaedam, pene inenarrabilis, et omni harmonia voluptas suavior, si qui studiis, voluntatibus, sententiis homines inter se coveniant. Qualen putamus eam futuram laetitiam, cum errore, affectibus peccato, et omni vitiositate, quasi onerum impedimentis liberati, unocre et summo consensu, immensam Dei lucem, sapientiam, potestaten, clementiam praedicabimus# eorundem bonorum participes, regni cohaeredes, immortalitatis socii, gloriae confortes# Excelsior haec felicitas est, quam ut oratione exprimi: inusitatior, quam ut animo concipi: divinior denique, quam ut in hac misera et inquinata natura queat sentiri: e Dei verbo eruenda, et ex promissionibus CHRISTI amplectenda est. In primis autem ii, qui in ludis literarum aut versantur, aut educantur, eo animos intendere, et cogitationes figere, et studio contendere debent, ut cognitione filii Dei, et inuocatione sancta, et laboribus assiduis ad illam societatem aspirent: ad quam sine dubio, merito mortis CHRISTI, per fidem, cum piis Omnibus aggregabuntur. Puerilis etiam aetas, cui interdum vel ad delectationem incredibilia, vel ad terroren monstrosa, a nutricibus parentibusve proponuntur, his potius veris et utilibus subiectiunculis, quam nugis et umbris illis, exercenda est, ut assuefactione et usu de divinis beneficiis, de bonorum defensione, de muneris sui ratione, de sempiterna in caelis consuetudine, in omnibus actionibus, ludicris quoque, discat cogitare. Cum enim mirifica diaboli astutia, aetas fragilis (quod experti non semel sumus) dubitationibus de promissis divinis, de Christi beneficio, de vita aeterna, aliquando tentetur: qui minus doctrina salutaris, et caelestes verbi dei consolationes, ad erigendos et retinendos teneros animos valebunt: Maxima enim spiritus Dei vis est, et in ipsis pueris se exerit, et in illa aetate non raro peruincit: ut gloriosior est parta ex imbecillitate victoria. Verum de hac re alio tempore, et loco commodiore, contra securitatem et Epicurismum verba faciemus. Nunc ad te Compater hunc li bellum defero, quem tuis, si placet filiis proponas: quia aliquas rerum iam dictarum commonefactiones continet, et summam studiorum puerilium fere comprehendit. Vale: Misenae Hermundurorum, e meo Museo. VIII Cal. Febr. Anno post natum Christum M.D.LII.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
