Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PIEtatis puerilis Liber Secundus., PUER DAPIFER.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.8.10
Unproofread scanNot analysed yet
QUi dat iumentis, mutisque natantibus escam,
Non solito pascat corpora nostra cibo#
Verum hoc caelestis munus cognoscite Patris,
O Pueri: ingratos vindicat ipse Deus.
Quod sit divinae nutritus munere dextrae
Isacides grates iam moriturus agit.
Ne vero o socii, vos tanti muneris este
Immemores: res est spernere dira Deum.
Non lutulentus uti ruit in granaria porcus,
In data sic avidas mittite dona manus.
Nec lacerate, velut praedam saevi ira leonis:
Barbarus alterius praeripit ore dapes.
Convenit huic autem pudor atque modestia mensae:
Turpe gula, et nimio corda gravare mero.
Arma neci multos demittunt, crapula plures:
Luxuria ingeniis est inimica bonis.
Sobria vita decet studiosos: sancta, professos
Christum, cui nostri est turba dicata gregis.
Agrestes primum socii componite mores,
Incipiat sanctas post ea lingua preces.