Latin
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PIEtatis puerilis Liber Secundus.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.8.6
Unproofread scanNot analysed yet
QUam multa audivi, menti seruanda tenella,
De moribus, de literis:
Quamque meos cupide vidi aduertisse sodales,
Monita docentis omnia#
At ut cunctorum largitor Christe bonorum,
Sensus iacentes excita:
Ut bona percipiant, et sicut cera sequantur
Fingentis artificis manum.
Fac nihil a studiis umquam divellat honestis,
Non frigus, aestus, non fames.
Quantulacumque pii perdurem portio coetus,
Tuaeque membrum Ecclesiae.