Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PIETAtis puerilis Liber III., PUER CONQUERENS DE INdignitate sua.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.9.1
Unproofread scanNot analysed yet
QUidquid homo est, pravum est:animus, natura, voluntas,
Factaque ab aeterno sunt aliena DEO.
Talis et a patrio (miserum) producitur ortu,
Cum vitae fragilis lumina prima videt.
Qua teneris autem mores ratione sub annis
Format, queve puer tendit ad astra via#
Certa via est seruare Dei mandata, Deoque
Credere, et in nato velle placere DEI.
Illa fides pura ex impuris pectora reddit,
Acceptos eadem nos facit esse fides.
Quae cum sola Deo contingat munera dante
Talia, ne vacuos numinis esse sine,
Quod renovet mutetque suo mala pectora motu,
Corrigat et caro quod perdita labis habet.
Sic tibi sudores nostri, sic vita placebit,
Numinis auspicio sanctificata tui.