Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PIETAtis puerilis Liber III., PUER PRIMANUS.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.9.10
Unproofread scanNot analysed yet
ESse meis sociis iubeor virtutis imago,
Exemploque alios recta docere meo.
Ne vaga mens, ne lingua loquax, ne perdita vita,
Actio ne summum laedat inique Deum.
Tu qui magna soles paruis conferre, Redemptor,
Ne patere a satana me superante premi.
Vos etiam socii, quorum mihi tradita cura,
Officii memores iugiter este pii.
In ludo, in sacris regnet veneratio templis,
Vita sit in quovis immaculata loco.
Sit conclave nitens, thalamus sine sorde, probatis
Candida cum sociis semper amicitia.
In manibus codex, calamus dependeat aure,
Scribere quae iussus scribe, legenda lege,
Sint instructa libris armaria, sitque supellex
Disposita, inque suis condita quaeque locis.
Denique nil fiat, quo possit fida magistri
Mens laedi, aut culpa tardior esse tua.
Haec praeceptorum verbis sum dicere iussus,
Haec sunt censurae tradita iura meae.
Tu nos Christe iuva cunctos: nos effice gratas,
Quae tibi mella legant dulcia semper, apes.