Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PIETAtis puerilis Liber III., PUER HORTATOR ad obedientiam.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.9.13
Unproofread scanNot analysed yet
DOcte puer, reverere Deum, venerare parentes#
Grandia nam pietas praemia grandis habet.
Hane aetas sequitur longis spectabilis annis,
Et levis et turpi labe senecta carens.
Laetitiae e natis propriis, fundusque, domusque,
Quaeque optare sibi commoda quisque potest.
Nam quicunque fovet cultu studioque parentes,
Huic favet, huic tribuit praemia iusta Deus.
Non videt infamem mortem, miseratus egenae
Matris, quasque tenet, semper habebit opes.
Non iacet absumptus morbo, membrisque solutus,
Infirmi sedit qui patris ante thorum.
Quod mala si tangant talem quoque publica: corpus
Poena premit, sed non pectora culpa premet.
Liquitur ut glacies aduerso saucia sole:
Crimina sic pietas tollere cuncta solet.
Ut gemma in fuluum conclusa reponitur aurum,
Atque auri pretium pondere maius habet:
Thesaurum in caelis similem puer ille reponit,
Cui carus genitor, cui sua cara parens.
Illius ante Deum numquam est oblivio, et inter
Vivit honoratos maxima fama viros.
Quidquid et aggreditur, cedit feliciter illi:
Ante malos placide tollitur ille dies.
O miserum, quicunque suis altoribus auctor
Tristitiae, aut aegris aspera verba facit,
O ego ne uultu patrem, facto've, velore
Offendam, Flatu da mihi Christe tuo.
Ne procul angelicisue choris, coetuque verendo
Conspiciar, saevis crimine mersus aquis.