# Poemata sacra 2.9.22

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PIETAtis puerilis Liber III., PUER DECURIO ORANS pro sociis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.9.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.9.22

LUx aeterna Dei summi, mens alma Parentis,
Christe huius custos atque patrone scholae,
Respice ad exiguas operas, paruosque labores,
In studiis pietas quae tibi nostra locat.
Membra tui simus coetus, et vasa favoris,
Quam viget in nobis spiritus iste diu.
Incipiens a te labor omnis, desinat in te,
Inque tuo totus numine prosper eat.
Sed quia mens iussis divinis caeca repugnat,
Teque ardere boni Patris amore nequit:
Turbida corruptae sic organa perfice mentis,
Discat ut obsequiis laeta vacare tuis:
Inque bonis molles exercens artibus annos,
Per vitae tempus serviat omne Deo.
Auerte a teneris, ne quid studia ipsa moretur,
Ingeniis labem, corporibusque luem.
Nos pro tot meritis et tantis effice gratos,
Quae tua largifluo dat sine fine manus.
Te discant per nos etiam novisse nepotes,
Et capiant studii praemia vistapii.
E nostris aliquid spiret vocale sepulchris,
Praestita perpetuo quod benefacta canat.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
