Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PIETAtis puerilis Liber III., PUER CLASSICUS.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.9.24
Unproofread scanNot analysed yet
OMnis in humanis vana est sapientia rebus,
Quae non a summi est mente profecta Dei,
Omniaque ut noris magnum miranda per orbem,
Absque Dei prosunt cognitione nihil.
In studiis primus labor est cognoscere Christum,
Muneris officium tum meminisse sui.
Accende aethereo puerilem numine mentem,
Mi Deus, ut flagrans ardeat igne tuo,
Sedulaque in cursu studiorum pergat honesto,
Ne lassis retro perfida tendat equis.
Ad res ut sese maiores praeparet olim,
Si quando meritam patria poscet opem.
Templa pii rectoris egent, respublica docti:
Da claros studiis et pietate viros.
Me quoque in hoc numero, tua qui benefacta fatentur
Quique pie vivunt, mi Deus, esse velis.