Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PIETAtis puerilis Liber III., PUER STUDIOSUS pudoris.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.9.35
Unproofread scanNot analysed yet
NUlla pudore prior viridi laudatur ab aevo
Virtus, et puero nulla decora magis.
Sic pingit mores, ut purpura Coa, venustos,
Stellaque formosum quae venit ante diem.
Illa decet lusus, convivia, templa, palestras,
In non dicendis et nitet illa locis.
Excessisse via quid sit sermone Pelasgo,
Velare Ebraeis cruraque, quidue notet:
Novit, quisquis amat studii decus atque pudoris,
Quodque scit ingenuae mentis honore facit.
Porcorum stabulis digni, quis pulchra pudoris,
Sanctaque honestatis spernere iura, iocus.
Contemptus, pretium impuris: infamia, merces:
Obscaenum sequitur corpora foeda nefas.
Parve puer, serva haec rerum discrimina: dictu
Quod turpe est, factis turpius esse puta.