Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PIETAtis puerilis Liber III., Alius.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.9.4
Unproofread scanNot analysed yet
Qui vis christe tui cognosci oracula verbi,
Et qui das flatu talia dona tuo.
Da vigeant artesque bonae, fidosque magistros
Protege, qui regni sunt pia membra tui.
Agrestes patiens puerorum corrige mores,
Atque levem mitis fer bene stultitiam:
Quos quia Christe vocas, et duci praecipis ad te,
Suscipe, et amplexu pro pietate fove.
Doctores etiam serua: pueri atque magistri
In regno tuti simus uterque tuo.