Latin
DE IMPERIIS
Georg Horn, Orbis politicus 10
Unproofread scanNot analysed yet
Imperatores unicâ coronatione fuerunt contenti, neque A quisgranum, neque Romam propter coronationem amplius petierunt. Insignia Imperatoria, nempe Corona, Caroli M. Ensis, sceptrum, atque alia asservantur &custodiuntur à civitate Norimbergensi. IX. Maximilianus I. Cameram Imperialem instituit, &Imperium in Circulos X. divisit. Hactenus Iudicia publica sequebantur AniIam Imperatoris, sed cum Imperatores ob crebra bella rarò certo in loco subsisterent, MAXIMILIANUS I. instituit peculiare &supremum aliquod Tribunal Justitiae, cui in rebus Civilibus ipse Imperator &omnes Principes essent subjecti. Hoc tribunal appellatum fuit Camera Imperialis, &sedem suam habuit interdum Eslingae &Rothbila in Sueviâ, interdum Noribergae, donec tandem KAROLUS V. urbem SPIRAM jussit esse perpetuam sedem Camerae Imperialis, circa A. C. 1535. à quo etiam tempore Camera Spirensis, per totam Europam fuit celebrata, ac repraesentat gravissimum consilium Justitiae, ita quidem, ut maximae controversiae judicio sib X. Praetensiones Imperii Germanici sunt in Italiam, &Regnum Ga 1ae.