# Orbis politicus 10

Georg Horn, Orbis politicus, DE IMPERIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/10

Imperatores unicâ coronatione fuerunt contenti, neque A quisgranum, neque Romam propter coronationem amplius petierunt. Insignia Imperatoria, nempe Corona, Caroli M. Ensis, sceptrum, atque alia asservantur & custodiuntur à civitate Norimbergensi. IX. Maximilianus I. Cameram Imperialem instituit, & Imperium in Circulos X. divisit. Hactenus Iudicia publica sequebantur AniIam Imperatoris, sed cum Imperatores ob crebra bella rarò certo in loco subsisterent, MAXIMILIANUS I. instituit peculiare & supremum aliquod Tribunal Justitiae, cui in rebus Civilibus ipse Imperator & omnes Principes essent subjecti. Hoc tribunal appellatum fuit Camera Imperialis, & sedem suam habuit interdum Eslingae & Rothbila in Sueviâ, interdum Noribergae, donec tandem KAROLUS V. urbem SPIRAM jussit esse perpetuam sedem Camerae Imperialis, circa A. C. 1535. à quo etiam tempore Camera Spirensis, per totam Europam fuit celebrata, ac repraesentat gravissimum consilium Justitiae, ita quidem, ut maximae controversiae judicio sib X. Praetensiones Imperii Germanici sunt in Italiam, & Regnum Ga 1ae.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
