# Orbis politicus 102-2

Georg Horn, Orbis politicus, RUSSIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/102-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/102-2

Georgius, Dux WIadimiriae, regiam urbem Moscoviam ad flumen Moscum struxit, quae imposterum totius Imperii caput, toti insuper genti nomen dedit, ut hodiè Moscovitae in universum Russi appellentur. Anno 1500. Johannes. Dux Moscoviae, Tartarorum jugum penitus excussit, & reliquis Ducibus oppressis, omnium Russorum Regem sive Imperatorem se appellavit, ac Imperium longè lateque propagavit, & altiùs adhuc ejus Successor Basilius, qui Provincias, glaciali Oceano vicinas, usque ad fluvium Obium & novam Zemblam recuperavit, atque insuper Lithuaniae Ducatus Smolensto & Ples osciae Palonis eripuit. Hujus filius fuit Johannes Basilides, famosus ille Russorum tyrannus, qui expugnatis duobus Tartarorum ad Volgam Regnis, Cazano & Astracano, limites Imperii sui usque in Persiam & ad mare Caspium produxit. Idem atrocissimo bello Livoniam afflixit, ibique magnis cladibus acceptis, furorem versus horrendas passim suorum pariter ac hostium strages edidit, & optimum filium suum Johannem suâ manu occidit. Inaudita ferè & incredibilia sunt, quae de ejus tyrannide à Paulo Oldenbornio, qui tùm temporis in Moscoviâ fuit, referuntur. Anno 1604. Ei successit filius Theodoras, Princeps simplicis ingenii, quo sine liberis defuncto, Ruß. à inauditis malis propter successionem exercita, & tantùm non pessundata fuit ogle fuit. Quippe cùm ohannes Basilides duos habuisset filios, Theodorum & Demetrium, hic dam fraude quorundam, ante patris obitum, interfectus fuerat, cùm verò Theodorus absque prole obiisset, Poloni quendam impostorem, cui nomen erat Gregorio Strepio, subornarunt, qui se pro Demetrio, Basilidis filio, gereret, adeoque Patrium Imperium suo jure posceret: tanto autem artificio hic fictitius Demetrius Personam suam egit, ut nemo omnium Russorum dubitaret, quin legitimus Johannis Basilidis filius & Imperii heres esset.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
