# Orbis politicus 102

Georg Horn, Orbis politicus, VIII. NORIBERGA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/102

VIII. NORIBERGA. Noriberga Burggraviatum à Brandeburgicis redimit. VId. suprà Elect. & Marchiones Brandeburg. A Palatinis multa oppida emunt. Noribergenses territorium suum ampliarunt in bello Babarico, Anno 1504. occupatis multis in Palatinatu superiori oppidis & arcibus. Cumque ea Palatini Principes repeterent, tandem Anno 1522. pro summâ pecura ea emerunt, de quo vide Hubernum Leodium in vitâ Frid. II. Com. Pal. Sed contra hanc emtionem caeteri Comites Palatini semper protestati fuerunt. Aristocraticè reguntur. Sunt apud eos familiae XXVII. Patritiae, ex quibus supremi Magistratus, exclusis reliquis, eliguntur. IX. AUGUSTA VINDELICORUM. Confessioni Augustanae nomen dedit. Nno 1530. exhibita fuit Augustae Vindel. Carolo V. Confeßio fidei, quae exinde dicta fuit Conf. ßro Augustana, quam hodiè dividunt in Variatam & Invariatam. ITALICAE. LUCCA. Lucca est sub clientela Hispani. Uccensis Resp. Caesarem agnoscit, sed quia Dab eò parum praesidii exspectare possunt,

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
