Latin
RUSSIAE
Georg Horn, Orbis politicus 103-3
Unproofread scanNot analysed yet
Certatim igitur ad ipsum defecêre, quod cùm videret Borisfederovizius, qui Russorum Dux interea creatus erat, moerore animi, sive veneno exstinctus fuit. Ita hic Pseudo- Demetrius, magno applausu receptus, Imper. Russorum obtinuit, sed paulò post Russis fraus subolere coepit, quippe Polonorum potiùs, quàm Russorum mores sequebatur. Quapropter, conspiratione initâ, eum obtruncant, &Imperium ad quendam Basilium Zuski deferunt. Sed mox novus iterum erumpere Demetrius, &post hunc tertius, ut toties occisus Demetrius semper iterum resurgeret, &turbas in Russia daret. Longa est Tragoedia, longae ambages: denique Rustia inter illas commotiones, miserum in modum afflicta &exhausta fuit, hinc Polonis, inde &Gecis, alibi Cossacis &Tartaris, praetextu auxilii, irrumpentibus. Poloni ipsam Urbem Moscoviam direptam &spoliatam combusserunt, in cujus urbis casu ducenta millia Russorum periêre; &veteres Ducum Thesauri, inaestimabiles planè, direpti sunt, tantâ militum praedâ, ut pretiosissimas margaritas &gemmas pro plumbeis pilis per bombardas suas ejacularentur.