# Orbis politicus 103-3

Georg Horn, Orbis politicus, RUSSIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/103-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/103-3

Certatim igitur ad ipsum defecêre, quod cùm videret Borisfederovizius, qui Russorum Dux interea creatus erat, moerore animi, sive veneno exstinctus fuit. Ita hic Pseudo- Demetrius, magno applausu receptus, Imper. Russorum obtinuit, sed paulò post Russis fraus subolere coepit, quippe Polonorum potiùs, quàm Russorum mores sequebatur. Quapropter, conspiratione initâ, eum obtruncant, & Imperium ad quendam Basilium Zuski deferunt. Sed mox novus iterum erumpere Demetrius, & post hunc tertius, ut toties occisus Demetrius semper iterum resurgeret, & turbas in Russia daret. Longa est Tragoedia, longae ambages: denique Rustia inter illas commotiones, miserum in modum afflicta & exhausta fuit, hinc Polonis, inde & Gecis, alibi Cossacis & Tartaris, praetextu auxilii, irrumpentibus. Poloni ipsam Urbem Moscoviam direptam & spoliatam combusserunt, in cujus urbis casu ducenta millia Russorum periêre; & veteres Ducum Thesauri, inaestimabiles planè, direpti sunt, tantâ militum praedâ, ut pretiosissimas margaritas & gemmas pro plumbeis pilis per bombardas suas ejacularentur.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
