# Orbis politicus 103

Georg Horn, Orbis politicus, V. DE REGNO POLONIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/103

Omnium Nobilium Populorum par est autoritas, uno dissentiente, reliqua irrita sunt suffragia, unusque Nobilis jus habet intercedendi in Comitiis Poloniae. Cùm caeteri omnes consensum praebuissent, unus Nobilis surrexit, & se hoc non probare dixit. Rogatus causam, dixit: quia Nobilis sum: neque ante ratum putarunt esse decretum, quàm ipsius consensus impetraretur. §. 2. In Comitiis Poloniae praevalet autoritas Nunciorum terrestrium, qui sunt deputati Nobilitatis, & causam libertatis publicae contra Regem & Senatores regni strenuè agunt. Semper enim metuunt Nobiles Poloni, ne à Rege suis privilegiis spolientur. Habent autem privilegia ingentia. Quippe suis Subditis cum absoluta potestate dominantur, in iilos jus vitae & necis habent. Ita singuli ferè Nobiles singuli sunt Reges. III. Militia Polonorum equestris est. §. 1. Pro tot privilegiis Nobiles propriis impensis militare coguntur. Sola ibi Nobilitas tractat arma: Cives ad Mercaturam vel opifitia: Rustici ad stivam relegantur. Hinc, quia Nobilibus Polonis turpe videtur pedibus incedere, omnes equestrem militiam sectantur. Et hoc est illud robur militiae Polonicae; centum millia Nobilium stant in procinctu ad defendendum regnum. De finibus prolatandis non sunt solliciti.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
