Latin
GERMANICI
Georg Horn, Orbis politicus 104-2
Unproofread scanNot analysed yet
GERMANICI ORIGO, Progressus atque exitus. Elli Germanici, quod atrocissimum noOstrâ aetate accidit, miseranda omnes vidimus ac cognovimus mala, clades gentium, urbium ac oppidorum excidia, barbariem Christiano nomine indignam. Solae ejus causae tanquam pestilentissimi morbi in occultoabduntur. Quae palàm partes pro veris causis, diversô studio jactant, nonnisi initia atque siones fuerunt. Romano-Catholici haeresin, Protestantes persecutionem, utrique in adversario suo ambitionem ac rerum novarum studium accusant. Exstant Apologiae, criminationes, accusationes, sed ex quibus certi. nihil statuere possis.