Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 105-2
Unproofread scanNot analysed yet
ejusque successores gravia bella gesserunt. A. 900. Ugri sive Junri, quos hodiè Hungaros vocamus, ex ultimâ Scythiam, &à Glaciali Oceano in Pannoniam venêre, deletisque &exstinctis Hunnis, Hungariae regnum ibi constituerunt. Hi Ugri sive Ungari horrendam Germaniae ac Italiae vastitatem stragemque intulerunt, donec multoties contusi mitescerent, &fidem Christianam susciperent. Stephanus Sanctus Rex ipsorum primus Christiano fuit, cujo posteri longâ serie regnârunt. A. 1242. Tartari Hungariam destruxerunt, quae quidem destructio miserrima fuit, ita ut tres hae vastationes, nimirum regni Conchensis, Pegu &Hungariae, inter se comparari possint. Post illa tempora Hungaria externos Reges habere coepit, ex quibus maximè famosi Sigismundus, qui à Turcis ad Nicopolim caesus, deinde Matthias Corvinus Hunniades, qui priscis heroibus comparari potest; &Turcarum terror atque fulmen fuit. Hic Matthias ex carcere ad regnum mirabili fortunae inconstantiâ promotus, cùm Ladislaus posthumus Pragae veneno necatus fuisset: sicut suprà dictum. Anno 1524. Ludovicus, Rex Hungariae, à Turcis ad Mohatzum cum exercitu caesus periit.