# Orbis politicus 107

Georg Horn, Orbis politicus, V. DE REGNO POLONIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/107

quod Religionem spectet, de quâ audiat in Poloniâ disceptari, se illam susque deque habere, Tuus, inquit, Lutherus, meus Luthorus: Tuus Papa, meus Papa. (3) Domus Austriaca, quae diu Poloniam Bohemiae & Hungariae conjungere voluit, quod inprimis apparuit post mortem Stephani Batori: tùm enim Poloni in duas factiones scissi, alii quidem Sigismundum, Regem Sveciae, alii Maximilianum, Archiducem Austriae, elegerunt: sed victus atque captus Maximilianus praetensioni suae in Poloniam renunciavit, jure tamen atque titulo sibi reservato. (4) Rex Galliae, inde à temporibus Caroli IX. Quippe Poloni exstinctâ familiâ lagellonidum, in Sigis mundo Augusto, Regem creaverunt Henricum Ducem Andegavensem, fratrem Caroli IX. Regis Galliae. A quo tempore Galli, ne Domus Austriaca ad Regnum Poloniae perveniret, semper aliquam partem foverunt, praecipuè postquam Vladislans, ejusque frater lohannes Casimirus, uxorem ex Galliâ, Ducem Nivernensem, duxissent. Ita hodiè agitur de Filio Principis Condei, Duce Anguinio, ad Regnum Poloniae post obitum Joh. Casimiri promovendo, vel alio Gallicis partibus addicto. IX. Polonia declinat. Walla1. Propter amissam Molda viam & Digitie Go chiam, los chiam. 2. propter defectionem Cosaccorum & Russorum nigrorum cum totâ Vereina3. propter Lithuaniam à Moscovitis magnam parte occupatam vel vastatam. 4. propter bellum Civile inter Regem & Nobilitatem, cui Dux Lubomirsky est, nuper praelio victor. Haec de Regnis. CAP. IV.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
