# Orbis politicus 108

Georg Horn, Orbis politicus, DE REBUSPUBLICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/108

DE REBUSPUBLICIS. I. DE REPUBLIGA. VENETA. I. Venetiae in Mari Adriatico conditae sunt. §. 1. A Nno Chr. 401. Occasio fuit bellum Hunnicum, quod tùm temporis totam Europam, maximè Italiam terrore imleverat. Cùm igitur Attila Rex Hunnorum in Italiâ irruptionem moliretur, quàm plurimae familiae Nobiles ex terrâ continenti in Insulas & aestuaria maris Adriatici se receperunt. Ibi structis pro tempore aedificiis, cum naturâ loci se tutos & inexpugnabiles viderent, oppida condere, & in Respubl. dividi coeperunt, quae tandem societate initâ in vastam illam civitatem Venetiarum coaluerunt. De quâ urbe exstant praeclari versus Sannazarii: Viderat. Hadriacis Venetam Neptunus in undis Stare urbem, & toto ponere jura mari. Nunc mihi Tarpejas quantum vis lupiter artes Objice & illa tui Moenia Martis ait. Si Tibrim Oceano praefers, Vrbem aspice utramque, Illam homines dicas, hanc posuisse Deos.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
