Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 109-3
Unproofread scanNot analysed yet
XIV. Achmed, cum quo Hollandi foedus pepigerunt. XV Osman, qui cùm contra Polonos infeliciter pugnâsset, &sedem Imperii Constantinopoli Cairum transferre moliretur, à seditiosis Janizaris captus &publicè strangulatus fuit. Ab eo tempore authoritas Imperatorum Turcicorum apud suos evilescere coepit. XVI. Amurates IV qui Urbem Bagdali, quam vulgò Babylonem vocant, amissam, incredibili apparatii, &continuâ octo annorum obsidione ac bello recuperavit. XVII. Ibrabim, qui bellum Venetis propter Candiam movit, ac quòd malè rem gereret, &imperio uxorum obnoxius esset, à suis strangulatus fuit, cui Anno 1648. successit Machomet IV. puer decennis, qui hodieque imperat, &bellum contra Venetos continuat.