# Orbis politicus 109-3

Georg Horn, Orbis politicus, MEMORABILIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/109-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/109-3

XIV. Achmed, cum quo Hollandi foedus pepigerunt. XV Osman, qui cùm contra Polonos infeliciter pugnâsset, & sedem Imperii Constantinopoli Cairum transferre moliretur, à seditiosis Janizaris captus & publicè strangulatus fuit. Ab eo tempore authoritas Imperatorum Turcicorum apud suos evilescere coepit. XVI. Amurates IV qui Urbem Bagdali, quam vulgò Babylonem vocant, amissam, incredibili apparatii, & continuâ octo annorum obsidione ac bello recuperavit. XVII. Ibrabim, qui bellum Venetis propter Candiam movit, ac quòd malè rem gereret, & imperio uxorum obnoxius esset, à suis strangulatus fuit, cui Anno 1648. successit Machomet IV. puer decennis, qui hodieque imperat, & bellum contra Venetos continuat.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
