Latin
DE REBUSPUBLICIS
Georg Horn, Orbis politicus 110
Unproofread scanNot analysed yet
hujus Magni Consilii sunt membra, ac jus Sententiae dicendae ac Suffragii habent. Horum numerus ingens est, ac plerumque plures quam 1500. Ac penes hoc Consultum Magnum vis ac potestas Reipubl. consistit, &omnes Magistratus ac Praefecturae ab hoc Consilio, tanquam fonte, proficiscuntur. Referunt suâ multitudine Statum Popularem. Excluduntur ab omni Reipubl. administratione Mercatores &opifices, quibus non est fas in ullo Collegio Magistratus comparere, excepto, quod Cancellarius Reip. ex plebejo ordine eligitur. Licitum tamen est, Mercatoribus praesertim, quotiescunque Resp. opus habet pecuniâ Nobilitatem sive Patritiatum pretio emere, atque ita Consilio Nobilium accenseri. IV. Potentia Venetorum partim terrestris, partim maritima est §. 1. Dominium Reipubl. complectitur Provincias terrae continentis, &maritimas. In terrâ continente possident magnam partem Lombardiae, Marchiam Trecisanam, &Forum Iulii. Provinciae maritimae sunt Istria, Dalmatia, &insulae, Corfu, Zanthe, Cephalonia, Candia, &aliae in Archipelago. §. 2. Quapropter Resp. Veneta praecipuè maritimae potestatis rationem habet, in quem finem in ipsâ urbe est armamentarium instructissimum, cui simile totus orbis vix habet, ex quo 300. triremes, omnibus rebus instructissimae, facilè in maria emitti possunt.