# Orbis politicus 111

Georg Horn, Orbis politicus, GERMANICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/111

Reliquiae Bohemici belli hinc inde superiori semper Ferdinandi fortuna protractae, acri ad omnia, non Marte minus, quàm arte, Mansfeldio, quô infensiorem hostem Domus Austriaca non habuit, & quem Germaniae Hannibalem dicere possis: sed desertus ab amicis Fridericus, proditus à suis, quid mirum, quòd primo superatus praelio toto bello succubuerit? Igitur 6 Septembr. 1622. Heidelberga immani barbarie à Tillio per vim expugnata, ac insignis illa Biblotheca, cui parem tota Europa non habuit, monumentum victoriae Romam translata. 24. Octobris secuta Manhemii deditio. Solum jam restabat Francodalium sedes belli, & fortior urbs, quàm ut per vim expugnari posset. Eâ quoque ut potirentur Hispani, pacis Friderico spem fecerunt, promittentes, se in gratiam Jacobi Britann. Regis omnia facturos. Ipse Jacobius bellandi rudis, ac infelix pacis amator, cùm terrore armorum suorum quasvis ab Hispano extorquere potuisset conditiones, ac sola interclus â in Haudriam navigatione, res eorum in apertum discrimen conjicere, quanquam innumera perfidiae Hispan. haberet argumenta, sese tamen & generum suum decipi cum stupore totius Europae passus fuit. Ita Frani ocalium 9. Martii 1623. Hispanis traditum, tanquam fidei commissum, quovis tempore Anglis restituendum. VI. Fridericus, vanis promissis omnibus exutus ditionibus ac copiis, nequidquam ab eo tempore sive fidem soceri, ac adfinis Anglot, Google Anglorum Regum imploravit, seu amissa red cuperare armis tentavit. Desertus ab omnibus infelix Princeps, documentum mortalibus praebuit, magnae negotia faciliùs incipi, quàm terminari: ac consanguineos, foederatos, socios, inania nomina esse, nisi propriis quis instructus viribus per se stare vel resurgere possit. Non tamen bellum in Germaniâ cum Friderico finitum, ut satis liqueat eum solam atque unicam causam non fuisse.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
