Latin
GERMANICI
Georg Horn, Orbis politicus 113-2
Unproofread scanNot analysed yet
Creatus contra Caesarem summus exercituum Imperator Christianus IV. Rex Daniae, miles ac pecunia à foederatis collatus. Occasio belli erat liberatio circuli Saxonici à milite. Caesareo, &cùm Christianus Rex erercitum suum ad Visurgim deduxisset, professus fuit, nihil se adversus Caesarem moliri, sed libertatem Saxonicam velle defendere. Hoc bellum Saxonicum appellatur, quod omnes A Albim, Visurgim, &Mare Balthicum provincias miserrimè adflixit. Mense Octobri 1624. foedus inter Angliae, Daniae &SGeciae Reges, ac Ordines Confoederati Belgii in 15. annos pro gerendo contra Hispanum bello renovatum. Totus Annus 1626. inter mutuas clades extractus, ac denuò Gabriel Bethlem à Mansfeldio excitatus, arma in Caesarem induit, ac rustici in Austriâ supra Oenum gravissimum Caesari bellum intulerunt, cui Heroccasionem praebuit Adamus Comes bersteinius, cùm rusticos juberet aut Jesuitam, aut Carnificem eligere. Eodem anno duo implacabiles Caesaris nostes, Christianus, Dux Brunsvicensis, &Ernestus, Comes Mansfeld, uterque veneno, ut ferunt, sublati sunt, eosque mox secutus Johi Ernestus, Dux Wimariensis, quae mortes, incredibile dictus quàm exhilararint factionem Hispanicam.