# Orbis politicus 113-3

Georg Horn, Orbis politicus, MEMORABILIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/113-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/113-3

Cingis Chan primus Tartarorum Imperator, superato muro, Chinensibus bellum intulit, quod per septuaginta tres annos continuatum fuit, donec totam Chinam expugnaret, quod factum Anno 1278. Ita novem ordine Tartari Reges in Chinâ regnârunt, spatio 90. annorum. Anno 1368. Quidam ex infimâ plebe Chinensis bello moto Tartaros universâ Chinâ expulit, & Imperio potitus Hunguum sive Homon, id est magnum bellatorem se appellavit, & regiam sedem in urbe Nanking posuit. Hujus posteritas regnavit ad nostra usque tempora. Anno 1616. Regnante in Chinâ Vanlieo Tartari Orientales irruperunt, & diuturno bello universam Chinam expugnarunt, sicut suprà dictum. Anno 1644. Quidam Tunang, latro Chinensis, maximam urbem Pelung proditione cepit. Imperator Chinensium Zung. hinius, ne vivus in potestatem hostium veniret, arrepto gladio filiam nubilem obtruncavit, seipsum deinde ex arbore pruno suspendit. Ejus exemplum uxor & reliqui proceres secuti. Hic fuit ultimus Chinarum Imperator ex familiâ Hungus. Electi quidem alii post ipsum, sed qui non nisi provincias aliquot obtinuerunt. Qualis suit Hunbquangus, qui a Tartaris Anno 1645. captus, & in urbe Peterg strangulatus fuit. Ei Anno 1649. successit Junglicus, sub quo, quicquid in China restabat, Tartarorum potentiae subjectum fuit. II. COREANA. E horum rebus nihil nobis constat. Perpetuis Japonensium, Sinensium & Tartarorum bellis exercentur.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
