# Orbis politicus 113

Georg Horn, Orbis politicus, DE REBUSPUBLICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/113

Veneta foedere Cameracensi gravißime affligitur §. 1. Circa A. C. 1506. Sub Duce Leonardo Loretano, tùm temporis tota Europa conspiravit, ad exstinguendam Rempubl. Venetam, autore Iulio II. Papâ Rom. Foedus ictum fuit Cameraci in Belgio inter lulium I. Papam, Maximilianum I. Imperatorem, Ludovicum XII. Regem Galliae, Ferdinandum, Regem Hispaniae, quibus sese minores Principes conjunxerunt. Tam occulta fuit haec conspiratio, ut sagacissima aliàs Resp. citiùs oppressa fuerit, quàm foedus contra se initum intellexisset. Penè momento amiserunt omnia, quae in continenti possidebant, & intra solas enerias fuerunt redacti. Tùm Maximilianus Imperator tormenta sua ex continenti in Urbem explosit, trajecturus etiam, & ipsam Urbem terrore plenam occupaturus, nisi naves defuissent. Ita Leo Venetus Aquilae succubuit, ac Resp. per 1200. annos invicta, Imperatori supplex facta fuit, cessit omni imperio continentis: pacta fuit tributum annuum, & id denique suis artibus impetravit, ut tot praepotentes Confoederati à se divellerentur. Non victa, sed multitudine hostium oppressa fuit tunc temporis Resp. §. 2.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
