Latin
DE REBUSPUBLICIS
Georg Horn, Orbis politicus 114
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam hi Confoederati à sese invicem iterum disjuncti fuissent, Veneti singulos aggressi, facilè cuncta, quae amiserant, recuperarunt, &ab eo tempore Remp. suam contra tales conspirationes invictam reddiderunt. De totâ hac re memorabili legendus est inprimis Franciscus Guicciardinus. X. Paulus V. Papa Kempubl. Venetam excommunicat. A. C. 1605. Causa erat duplex (1) quòd omnes Ecclesiasticos à Regimine excluderent, (2) quòd nullam pensionem Curiae Romanae penderent, &quanquam boni Catholici videri vellent, parum tamen aestimarent Papam. Occasio erat rixa inter Rempubl. Venetam &Ecclesiastitos. Papa defendebat Ecclesiasticos, Veneti suas leges, jura Majestatis. Paulus V. Remp. ut loquuntur, excommunicacit, spernentibus brutum illud fulmen Venetis, &Papae temeritatem ridentibus. Tandem Reip. suam indignationem ostendit, &arma contra Papam sumsit. Spectatores hujus Comoediae erant Galli &Hispant, illi aquam, hi oleum incendio affundentes. Soli Batavi Reip. statim auxilia tulerunt. Paulò pòst ridiculum hoc bellum, magnâ Reip. Venetae gloriâ, pace terminatum fuit, sed cum perpetuâ proscriptione Iesuitarum, qui quandoquidem Papae adhaeserint contra Rempubl. hinc nullis precibus exorari potuit Respub. ut illos in suis territoriis toleraret. Donec ante triennium A. 1657. necessitate belli Turcici in gratiam hodierni Papae, sed strictis conditionibus quasi restituti fuerunt. XI.