Latin
III. DE REPUBLICA
Georg Horn, Orbis politicus 114-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm Provinciae Belgicae in potestatem Domus Burgundicae pervenissent, multùm jam violata atque infracta fuit antiqua illorum libertas; praecipuè sub regimine Caroli Audacis: sed respirârunt, &pristinum iterum florem recuperarunt sub Carolo V. qui, sese ingenio Belgarum accommodans, plura impetravit per benevolentiam, quàm ejus vel antecessores, vel successores, violentiâ extorquere poterant, §. 2. At verò cùm Philippus II. filius ejus à Belgarum moribus, lingua, &institutis penitus alienus, successisset, statim facta fuit abalienatio animorum, praesertim quia statuerat Philippus II. has provincias regio more gubernare, &antiqua illorum jura paulatim abolere. §. 3. Tyrannis Hispanica erat duplex, alia Accl eEcclesiastica, alia civilis. Ecclesiastica consistebat in Inquisitione Hispanicâ, &introductione novorum Episcopatuum. Hinc atrox persecutio eorum, qui commum nomine Lutherani, postea Geusii &Reformati appellabantur, ita ut intra 40. annos plus quàm centum millia hominum vario mortis genere propter religionem fuerint necata. Contra hanc persecutionem Nobilitas Belgica Anno C. 1566. libellum Supplicem, Duce Brederodio, exhibuit Bruxellis, Margarethae Parmensi.