Latin
III. JAPONICA
Georg Horn, Orbis politicus 114-4
Unproofread scanNot analysed yet
III. JAPONICA. Aponenses à Chinensibus originem trahere perhibentur. Quippe Chinensium exsules &proscripti, eas insulas multitudine suâ impleverunt, quae jam antiquissimo aevo unum semper Monarcham, quem Datram vocabant, agnoverunt. Anno 1600. Horum Dairorum potestas defecit. Tusco, qui Imperium totius Japoniae, Dairo spontè se abdicante, ad se transtulit, &novam Monarchiam condidit, cujus incredibilis potentia atque magnificentia est. Qui hodiè in Japoniam imperat, Chiongon vocatur. MEMORABILIA AETHIOPICA. I. ARABICA. Nno 612. Quidam impostor &pseudopropheta Muhammed Arabes &Saracenos nova religione imbutos, ad amplissimi Imperii spem excitavit. Igitur Arabes, ex desertis suis innumerabili multitudine prorumpentes, primò vicinam sibi Syriam, inde Aegyptum, Persiam, &denique quicquid ab extremis Sinarum oris in Hispaniam usque terrarum situm est, fulminis instar occuparunt, ipsorum Imperatores summi simul in religione Pontifices erant, unde appellabantur Imperatores fidelium, &Chaliphae, sive vicarii, &successores Machometis. Anno 713. Arabes ex Africâ in Hispaniam evocati, debellato Roderico, ultimo VestGothorum Rege, totam Hispaniam occuparunt, ut suprà dictum.