Latin
GERMANICI
Georg Horn, Orbis politicus 115-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rex Galliae videns Vasallum suum per manifestam Tyrannidem opprimi, defensionem ejus palam fuscepit, ac statim per Alpes in Italiam Cardinalis Richelius penetravit: fusi Hispani, Spimla obsidione Casalis depulsus. Ergò Caesar, cùm jam debellare Regem Daniae posset, tumultuariam pacem cum eo mense Map. Anno 1629. confecit, ac cuncta quae ipsi demerat, restituit, eò tantum fine, ut tradixere in Italiam copias, ac ibi contra Gallos bellum gerere posset. Quod consilium haud dubiè salutare fuit German. &Austriace Domûs potentiam paulò pòst destruxit, Interea Caesar passim per ditiones suas EGangelicos proscribebat. Tillius &Pridiandia Dux Saxoniam ingenti tyrannide opprimebant, ac quòd omnium indignissimum fuit, ejectis Ducibus Meclenburgensibus, eorum ditiones Alberto Fridlandiae Duci donatae, qui Pomeranta quoque occupatâ, jam classes struere, depraedari Speciam, ac sese maris Talthici Architalassum inauditô titulô scribere. Non poterunt haec diutiùs tolerari. Ergò Principes Germaniae, excussô negligentiae suae veternô, cùm omnibus paria iniimminere viderent, quae Friderico Palatino, ac Ducibus Megapolitanis contigerant, externa iterum circumspectare auxilia, ac S Gecos clàm evocare coeperunt. Hinc natum bellum SGeco-Germanicum. IX. Rex Speciae pactis cum Polono in 6.