Latin
II. DE REPUBLICA
Georg Horn, Orbis politicus 117
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc mandatum tanquam iniqvum contemsit quidam nomine Wilhelmus Tell. Igitur laesae Majestatis accusatus, &ad supplicium abreptus, suâ generositate manus Tyranni evasit, ac Helvetios ad libertatem suo exemplo impulit. Unde ipsius memoria apud Helvetios est Sacrosancta, &cantilenis vulgò celebratur, quorum initium est: Wilhelmus San den Telle, ad cujus imitationem Batavi composuerunt Wilhelmus von Nassaven. II. Quidam Praefectus Vnde valdensium uxorem rustici ad stuprum compellete volebat: maritus superveniens, securi caput adultero confregit. His Ducibus tres initiò pagi foedus intra se contra Praefectorum insosentiam pepigerunt, ac gloriosa illa fundamenta praepotentis Reip. Helveticae jecerunt; cumque prima initia feliciter successissent, tota Helvetia in hoc foedus conjuravit, &tandem Respubl. in XIII. pagos sive Provincias fuit redacta. §. 2. Huic novae Reip. acriter sese opposuerunt tres nationes: (1) Domus Austriaca, quae in Helvetios, tanquam rebelles, dominium affectabat. Primum praelium commissum fuit inter Helvetios &Austriacos A. 1315. Alterum paulò post famosissimum ad pagum Sempach, in quo Leopoldus, Dux Austriae, qui dicebatur gloria militum, cum universâ Nobilitate suâ à miseris aliquot Rusticis Helveticis fuit obtruncatus, cujus etiam cadaver hodieque Helvetii, tanquam tropaeum partae libertatis ostendunt.