# Orbis politicus 117-3

Georg Horn, Orbis politicus, III. JAPONICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/117-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/117-3

Ex Hispaniâ in Galliam erumpentes, totius occidentis dominium animo & spe jam dudum devoraverant, ac procul dubio ipsis negotium successisset, cùm universam jam Galliam usque ad Ligerim & urbem Turonum suâ multitudine inundassent, nisi insuperabilis Caroli Martelli, Brabantiae Ducis, & Majoris domus, virtus obstitisset, qui eos ingenti praelio superavit, ac omni iterum Galliâ feliciter ejecit. Anno 656. Ingens inter Arabes ob sucressionem in Imperium controversia. Duo enim praetendebant jus, Alis, gener Machometis, cujus filiam Fatimam uxorem duxerat, & Mujαθι. Hoc dissidium ab eo tempore exstingui nunquam inter Saracenos potuit, sed in hanc usque diem inter eos non tantùm scriptis, sed armis & bello disceptatur, uter horum duorum fuerit legitimus Mahometis Successor: Turcae Mujaviam, Persae Alin defendunt. Cùm verò convenire inter hos duos non posset, tandem visum fuit utrumque imperio abdicare, & electi ab utrâque parte duo, quorum singuli suum Principem abdicarent.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
