Latin
AFRICANA
Georg Horn, Orbis politicus 117-4
Unproofread scanNot analysed yet
AFRICANA. ABTSSINA. Abyßinorum in Africâ rebus pauca nobis hactenus innotuerunt. Tempore Justiniani Imperatoris Rex Adad sive David fuit ad fidem Christianam conversus. Deinde Judaei regno potiti, sed quorum potentia paulò òst à Persis iterum eversa. Tempore Eugenii IV. Papae Zara Jacob Legatos in Italiam pro pace Ecclesiasticâ misit A. 1400. Circa A. 1500. Abyssinorum Imperatores, sub titulo Presbyteri sive Papae Johannis, propiùs à Lusitanis in Indiam navigantibus, detecti sunt. Eorum Imperator erat David, qui Legatos ad Papam Clementem VII. misit, illi imnumera de Regis sui potentiâ &immensis opibus confinxerunt. Circa Annum 1550. Imperium Abyssinum, à Turcis, Saracenis &Barbaris Afris ita debilitatum &exhaustum fuit, ut ex viginti septem amplissimis Provinciis vix quatuor URBIS tuor &aegrè tuerentur. Hodiè verò ita defecisse dicuntur, ut parùm de iis constet.