# Orbis politicus 117-4

Georg Horn, Orbis politicus, AFRICANA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/117-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/117-4

AFRICANA. ABTSSINA. Abyßinorum in Africâ rebus pauca nobis hactenus innotuerunt. Tempore Justiniani Imperatoris Rex Adad sive David fuit ad fidem Christianam conversus. Deinde Judaei regno potiti, sed quorum potentia paulò òst à Persis iterum eversa. Tempore Eugenii IV. Papae Zara Jacob Legatos in Italiam pro pace Ecclesiasticâ misit A. 1400. Circa A. 1500. Abyssinorum Imperatores, sub titulo Presbyteri sive Papae Johannis, propiùs à Lusitanis in Indiam navigantibus, detecti sunt. Eorum Imperator erat David, qui Legatos ad Papam Clementem VII. misit, illi imnumera de Regis sui potentiâ & immensis opibus confinxerunt. Circa Annum 1550. Imperium Abyssinum, à Turcis, Saracenis & Barbaris Afris ita debilitatum & exhaustum fuit, ut ex viginti septem amplissimis Provinciis vix quatuor URBIS tuor & aegrè tuerentur. Hodiè verò ita defecisse dicuntur, ut parùm de iis constet.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
