# Orbis politicus 118-4

Georg Horn, Orbis politicus, AFRICANA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/118-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/118-4

NIGRITICA. E Nigritarum rebus, qui in XV. regna dividuntur, nihil memoriâ dignum exstat: ad eos referuntur Insulae Fortunatae, sed harum etiam res antiquae ignotae sunt, id solum constat, circa An. Ch. 1430. in Magnâ Canuria duos fuisse Reges, quorum uni nomen Doramas, alteri Gua partem, qui dum civili bello colliduntur, occasionem Hispanis praebuerunt expugnandae Canariae: reliquas Insulas paulò antè Franci occupaverant, qui tandem jus suum in Hispanos venditione transtulerunt. CONGENSIS. Irca A. 1400. VII. Regna Congo in unius Monarchiae potestatem concedunt. Circa A. 1500. quidam nomine Angola, deficiens à Rege Congo, Monarchiam Angolensem constituit; quae regio ab ipso imposterum Angola dicta fuit. A. 1560. Regnum Congo à Barbaris, qui Jachae sive Anzyges dicuntur, miserrimè destructum fuit. Ab eo tempore parùm de rebus Congensium innotuit. MONOMOTAPANA. Llorum res etiam incognitae sunt: id solum constat, superiori seculo Imperatorem amplissimi illius tractûs, qui à montibus Lunc ad Caput Bonae Spei, & extrema Africae protenditur, Imperium in quatuor regna distribuisse, quorum praecipuum est, quod hodiè vocatur Monomotapa. De caeteris Afrorum rebus nil memoriâ dignum exstat.

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
