Latin
II. DE REPUBLICA
Georg Horn, Orbis politicus 119
Unproofread scanNot analysed yet
Ab eo tempore externis hostibus inaccessa mansit Helvetia; sed frequentibus bellis civilibus inter se collisa, sic tamen, ut nunquam foedus inter se semel initum abruperint, sed semper iterum in gratiam ac amicitiam mutuam reversi fuerunt, gnari, se non nisi propriâ discordiâ destrui posse. II. Imperator Ludovicus IV. Helvetiorum Libertatem &Foedus confirmavit. Causa erat dissidium inter Fridericum Austriacum, &Ludovicum Bavarum, pro Imperio. Cùm igitur tres Helvetiorum Pagi, Vri, Vnder Chaldem, &SGitz, constanter adhaererent Ludovico contra Domum Austriacam, hinc ab eo donati fuerunt libertate, ac foedus ipsorum contra Austriacos confirmatum fuit. III. Helvetii magno odio prosequuntur Pavones. Causa, quòd Duces Austriae in galeâ suâ habeant caudam Pavonis. Unde Helvetii illam avem in totâ suâ ditione exstinxerunt, ac, si quis pennam Pavonis in pileo gestasset, is a proximo Helvetio obviante absque ulteriori interrogatione fuisset interfectus. Exemplum ludicrum hujus contra Pavones odii refertur tale.