# Orbis politicus 119-3

Georg Horn, Orbis politicus, INDICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/119-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-horn/orbis-politicus/119-3

INDICA. Irca An. 1500. Quidam Schabeck potentissimum in Indiâ Imperium condidit, dictus alio nomine Schacholam, id est Rex mundi, post cujus mortem vastum illud Imperium in sex Regna minora divisum fuit, ex quibus praecipuum hodiè superest regnum Decan. Circa A. C. 900. Ultimus Imperator regionum Malabar fuit Sarama Perimal, qui amplexus religionem Machemeticam, cùm liberis careret, studio religionis peregrinationem Mecham suscepit, & ante obitum regnum suum inter fidissimos ministrorum suorum divisit, de quo plura Scaliger lib. 3. de Emendatione temporum. Sunt & alia pluta amplissima atque potentissima per Indiam regna, sed de quorum rebus nihil ordine nobis innotescit, tantùm sparsim quaedam in Itinerariis hinc inde traduntur. Memorabilis est destructio Regni. Pegu à Rege Bramae A. 1600. cui vix similis in totâ historiâ occurrit. Qui in Magnâ Javâ Imperium obtinet, Magnus Mataran appellatur, & Anno 1635. obsedit Urbem Novam Batavium, quae obsidio memorab ilis est. OCCIORBAS

---

Georg Horn, Orbis politicus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Orbis_politicus.
